Lauda sion (Возноси, Сион) читать онлайн

Скачать книгу Lauda sion (Возноси, Сион)

6lib.ru - Электронная Библиотека
Название книги: Lauda sion (Возноси, Сион)
Автор(ы): Фома Аквинский
Жанр: Поэзия
Адрес книги: http://www.6lib.ru/books/Lauda-sion-_voznosi_-sion_-216580.html

Lauda Sion Salvatorem, Lauda ducem et pastorem, In hymnis et canticis. Quantum potes, tantum aude, Quia maior omni laude, Nec laudare sufficis. Laudis thema specialis, Panis vivis et vitalis Hodie proponitur. Quem in sacrae mensa cenae, Turbae fratrum duodenae Datum non ambigitur. Sit laus plena, sit sonora, Sit iucunda, sit decora Mentis iubilatio. Dies enim solemnis agitur, In qua mensae prima recolitur Huius institutio. In hac mensa novi Regis, Novum Pascha novae legis, Phase vetus terminat. Vetustatem novitas, Umbram fugat veritas, Noctem lux eliminat. Quod in cena Christus gessit, Faciendum hoc expressit In sui memoriam. Docti sacris institutis, Panem, vinum in salutis Consecramus hostiam. Dogma datur christianis, Quod in carnem transit panis, Et vinum in sanguinem. Quod non capis, quod non vides, Animosa firmat fides, Praeter rerum ordinem. Sub diversis speciebus, Signis tantum, et non rebus, Latens rex eximiae. Caro cibus, sanguis potus, Manet tamen Christus totus Sub utraque specie
1 2 3 4
Навигация с клавиатуры: следующая страница - или пробел, предыдущая -
Тёмный фон Светлый фон

Загрузка

Загрузка ...